monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 30 > sectio 9 > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 46
Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Seleucum dicit cognomento Philopatorem filium Magni Antiochi, qui nihil dignum Syriae et patris gessit imperio, et absque ullis praeliis inglorius periit. Porro Porphyrius non vult hunc esse Seleucum, sed Ptolemaeum Epiphanen, qui Seleuco sit molitus insidias, et adversum eum exercitum praepararit, et idcirco veneno sit interfectus a ducibus suis.